- AQUARIUS
- I.AQUARIUSGraece Υ῾δρανὸς, in Eleusiniis sacris, olim dicebatur ὁ Α᾿γνιςτὴς τῶ Ε᾿λευσινίων, qui expiabat aliquem Sacris Eleusiniis. Lavacrum enim, ut in allis, sic in horum quoque Sacrorum initiamentis, sollenne fuit, more, ex Aegypto Athenas ab Erechtheo iam Rege traductô, Hesych. Y. et Diodorus. Sic. l. 1. Fuitautem in hunc ritum sacratus, Illissus fluv. ubi Lustratio fieri consuevit Minoribus Mysteriis, per quae ad Maiota transire solebant, Polyaen. Stratag. l. 5. in Heraclide.II.AQUARIUSundecimum Zodici signum, Capricorno proximum. Oritur 15. Cal. Febr. Fabulantur Poetae, hunc fuisse Ganymedem, quem Iuppiter eius pulchritudine captus, ab aquila in caelum raptum, ministrum suum fecisse existimatur. Catullus Epigr. 67. v. ult. vocat Hydrocboon, Iulian. Aquae fusorm. Palladius Aquae gestatorem. Ovid. l. 2. Fast. v. 457.Iam levis obliquâ subsedit Aquarius urnâ.Virgil. l. 3. Georg. v. 303.---- ---- Cum frigidus olimIam cadit, extremoque irrorat Aquarius anno.Horat. l. 1. Sat. 1. de formica: v. 36.Quae, simul inversum contristat Aquarius annum,Haud usquam prorepit.Nota eius Gap desc: Hebrew aquarum fusionem repraesentat; quâ antiqui etiam Chimiae Auctores marinas aquas designavêre. In libro vetustissimo, quibus ea signa explicantur, offendit hôc modô Salmas. θαλάςςια ὕδατα, Gap desc: Hebrew ὄ μβρια ὕδατα, sss. urit videre est apud illum ad Solin. p. 1235. Ceterum uti Leo Aegyprtiis, sic Aquaxius Romanis anni fuit principium, Idem p. 435.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.